- CAPUT Coronatum
- CAPUT Coronatummagnâ semper auctoritate fuit. Ut enim de sacrificantibus et maioribus Magistratibus, hîc nil dicam; illi, qui in contionem olim prodibant dicturi, non nisi coronati conspiciebantur, auctoritatis ergo irrefragabilis. Unde Aristides, ubi Rhodios hortatur ad concordiam: Olim, inquit, tanta erat animorum vestrorum coniunctio, ut, cum in contionem veniebatis, satis vobis esset videre coronam, i. e. scire, quis esset contionaturus. Quippe solâ hominis auctoritate moti, Vix orationem eius exspectabatis, etc. Orat. περὶ ὁμον. In quam sententiam Euripides, apud Stobaeum,Τὸ δ᾿ ἀξίωμα κἄν κακῶς λέγῃ τὸ σὸνΠείσει. ----- -----Atque proin hôc modô ornatus Pericles, amissis duobus filiis, in contione disseruit, apud Hieron. l. 2. ep. 22. Demonax, suis calumniatoribus respondit, apud Lucianum in Demonacte: Praxagora mulier in coetu feminarum, verba fecit, apud Aristoph. Ε᾿κκλησιαξ. Cippus inprimis contionaturus, priusquam prodiret in publicum, coronavit caput. Ovid. Metam. l. 15. v. 590.Dixit, et extemplô populum, totumque SenatumConvocat. Ante tamen capitis nova cornua frondeVelat, et aggeribus factis a milite fortiInstitit ------Idem cum capiti coronam dempsisset, reposita illia populo est, v. 609. Rursus ad hos Cippus, quem poscitis, inquit, habetis. Et demptâ capiti populo prohibente Coronâ, Exhibuit gemno praesignia tempora cornu. Demisêre oculos omnes ----- ------ Atque illud meritus clarum (quis credere possit?) Inviti videre caput; nec honore carere Ulterius passi, festam imposuêre coronam. Inde porro fluxit, ut qui saepius apud Populum diceret, saepeque coronatus aspiceretur, ius hinc impetraret coronae gestandae. Certe Demosthenes illam suam coronam saepe ostentavit, et obiectavit illis, a quibus violatae legationis accusabatur, velut omnium verissimam et tutissimam defensionem, Vide Plut. περὶ τȏυ ἑαυ. ἐπ. ἀνεπιφθ. Dabatur autem ei, qui dicturus erat, corona ab illo, qui proxime dixisset, uti ex Aristophane pater, d. l. Ibi enim Praxagora,Ε᾿γὼ δὲ ςθεῖσα τοὺς ςτεφάνους περιδήσομαι,Καὐτὴ μεθ᾿ ὑμῶν, τιὄ τί μοι δόξῃ λέγειν.Ego vero imposiris coronis redimiarEt ipsa cum vobis, si quid mihi visum fuerit dicere.Et paulo post,----- ----- ti/s2 a)gord/ein bou/letai;Τυ. Ε᾿γὼ Πρ. περίθου δὴ τὸν ςτέφανον τύχ᾿ ἀγαθῇ,----- ----- Quis contionari vult?Mul. Ego. Pr. Circumponere ergo corondm, felici omine.Et infra,Πρ. ἐςθ᾿ ἥτις ἑτέρα βούλεται λέγειν; Γυ. ἐγώ.Πρ. Ι῎θι δὴ ςτεφανοῦ.Pr. Esine alia aliqua, quae velit dicere? Mul. Ego.Pr. Age dum coronarc, etc.Vide quoque infra Concto. Imitatione Oratorum Histriones, qui prooemiis recitandis id agebant, ut spectatorum benevolentlam suo gregoi conciliarent, fausti ominis gratiâ, similiter Caput coronatum habuêre. Nisi potius a Rhapsodis, de quibus vide Platonem Ione, et Histrionibus, illum ritum ad Oratores transiisle dicere malimus; namque et ligatum sermonem solutâ Oratione antiquiorem fuisse, ostendemus infra. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 5. c. 5. et. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.